Type de texte | source |
---|---|
Titre | Caii Plinii Secundi Naturalis historiae libri XXXVII. Interpretatione et notis illustravit Joannes Harduinus,... in usum Serenissimi Delphini |
Auteurs | Pline l’Ancien Hardouin, Jean |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1685 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, p. 222
[[3:Parva et Callicles. Idem fortassis et fictor Megarensis, cujus opera laudantur in primis a Pausania, lib. 6 Eliac. poster.]]Parva et Callicles fecit :[[3:Item Calades. Καλάδης, quo nomine is fuit qui leges Atheniensibus dedisse fertur, Ἀθηναίοις, ὠς λέγεται, νόμους γράψας, et ab iis idcirco statuae honorem obtinuisse. Qui hunc Pausaniae locum accuratius pensitarit, intelliget is profecto, vanam illius conjecturam esse, qui sic emendat, κώμους γράψας, hoc est, comessantium tabellas, ut eum ipsum signari a Graeco scriptore suadeat, cujus comicae tabulae a Plinio commendatur. Dignum scilicet statua opus. Et quis tabulas comicas sic interpretari velit ? Hic libri editi Calaces habent : MSS. Calates.]] item Calades[[3:Comicis tabellis. Quae personas repraesentent, quales in comoedorum fabulis inducuntur.]] comicis tabellis : utraque[[3:Antiphilus. Αντίφιλος ζωγράφος, Tzetzae, Chil. 8. hist. 197, vers. 395. Pictorem hunc ab eximia facilitate laudat Quintilianus, lib. 12. c. 10. pag. 894.]] Antiphilus. [[3:Nam et Hesionam. Laomedontis filiam, Priami sororem. Consule Mythologos.]]Nam et Hesionam nobilem pinxit et Alexandrum ac Philippum cum Minerva, qui sunt[[3:In schola. Nomine sororis Octaviae porticum Augustus condiderat, ut auctor est Svetonius, cap. 29. Fuit regione urbis nona, prope theatrum Marcelli : Complectebatur ea templa duo, Junonis, et Apollinis : curiam, scholas, bibliothecam. Schola statio quaedam instar ludi literrarii fuit, in quem philosophi, et reliquis doctrinis exculti homines convenire solebant, ut publicis disputationibus et colloquiis exercerentur.]] in schola in Octaviae porticibus : [[3:Et in Philippi. In porticu Philippi, de qua diximus sect. 36. num. 4.]] et in Philippi, Liberum patrem, Alexandrum puerum, Hippolytum tauro emisso expavescentem : [[3:In Pompeïa. Prope theatrum Pompeii, regione urbis nona, et porticus Pompeïana fuit, de qua Vitruvius lib. 5. cap. 9. p. 92.]]in Pompeïa vero Cadmum, et Europen. Idem jocoso nomine Gryllum deridiculi habitus pinxit. Vnde hoc genus pictura grylli vocantur. Ipse in Aegypto natus didicit a Ctesidemo.
Interpretatio.
Idem. Idem pinxit hominem habitu ridiculo, nomenquae tabulae finxit, Gryllum.
Dans :Antiphilos et le Gryllos ; Calatès, Calliclès et les tableaux comiques(Lien)
(t. V), p. 212
[[3:Pinxit, et Alexandrum. De hac pictura dicere solitum ferunt Apellem, duos Alexandros esse : alterum Philippi άκἰνητον, Apellis alterum ἀμίμητον. Plutarch. orat. 2. de fort. Alex. pag. 335.]]Pinxit et Alexandrum Magnum, fulmen tenentem, in templo Ephesiae Dianae, [[3:Viginti talentis. In libri editis, atque in ipso reg. 2. codice, sed imperita recentioris alicujus interpolatoris manu, erasa quae suberat voce, legitur viginti talentis auri. Talenta auri sicubi poëtae dixere, ut Maro non semel, de ingenti auri pondere accipimus, non de certa mensura pecuniae, quae auro potius quam argento, constet. Sed aurii illi addidere scilicet, quod ejus tabulae manipretium auro solutum mox dicatur. Talenta attica argenti intellige : quorum vicena monetae gallicae efficunt libras 48000.]]viginti talentis. Digiti eminere videntur, et fulmen extra tabulam esse. [[3:Legentes. Vide quae diximus sect. 32.]]Legentes meminerint omnia ea [[3:Quatuor coloribus facta. Abest vox ea postrema a cod. reg. 2. In Colb. 3. Quatuor coloribus constare.]]quatuor coloribus facta. Tabulae pretium accepit aureos, mensura, non numero.
Dans :Apelle, Alexandre au foudre(Lien)
(t. V), p. 211
[[3:Quintil. lib. 2. cap. 13. pag. 145. Habet in pictura speciem tota facies. Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret.]]Pinxit et Antigoni regis imaginem altero lumine orbam, [[3:Primus… vita condendi. In pictura scilicet. Sic in statuis Periclis artifices, ut Plutarchus adnotat, pag. 153. vitium texere oblongioris paulo capitis, addita galea.]]primus excogitata ratione vitia condendi : [[3:Obliquam namque. Haec pictura κατάγραφος, de qua dictum est, sect. 34.]]obliquam namque fecit, ut, quod corpori deerat, picturae potius deesse videretur : tantumque eam partem e facie ostendit, quam totam poterat ostendere.
Dans :Apelle, le portrait d’Antigone(Lien)
(t. V), p. 214
Inventa ejus et ceteris profuere in arte. Vnum imitari nemo potuit, quod absoluta opera [[3:Atramento illinebat. Galli dicunt, vernir, appliquer le vernis.]]atramento illinebat ita tenui, ut id ipsum repercussu claritates colorum excitaret, custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum intuenti demum appareret. Sed et tum ratione magna : ne colorum claritas oculorum aciem offenderet, veluti per lapidem specularem intuentibus e longinquo : et eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret.
Interpretatio. Sed et. Sed et istud cum ratione ac modo fiebat.
Dans :Apelle, atramentum(Lien)
(t. V), p. 210-211
Non fuerat ei gratia in comitatu Alexandri [[3:Cum Ptolomaeo. Lagi F. qui primus, post Alexandri obitum, Aegyptum tenuit.]]cum Ptolemaeo, quo regnante, Alexandriam vi tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum [[3:Plano regis. Vox haec impostorem astutum significat, qui artem profitetur imponendi etiam spectantibus. Hic ille planus improbissimus, inquit Cic. pro Cluent. num. 72.]]plano regio invitatus, ad coenam venit : indignantique Ptolemaeo et vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum invitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo, imaginem in pariete delineavit, agnoscente voltum plani rege, ex inchoato protinus.
Dans :Apelle au banquet de Ptolémée(Lien)
(t. V), p. 213-214
Est et equus ejus, sive fuit, pictus in certamine, quod judicium ad mutas quadripedes provocavit ab hominibus. Namque ambitu aemulos praevalere sentiens singulorum picturas inductis equis ostendit : [[3:Apellis tantum equo. Valerius Max. lib. 8. cap. xi. pag. 400. Quo excusabilior est error equi, qui visa pictura equae, hinnitum edere coactus est.]]Apellis tantum equo. Valerius Max. lib. 8. cap. xi. pag. 400. Quo excusabilior est error equi, qui visa pictura equae, hinnitum edere coactus est.
Interpretatio.
In certamine. In picturae certamine cum sociis artis.
Quod judicium. In quo certamine judices habere quadrupedes, quam homines, maluit.
Inductis. Quos in medium et veluti in scenam induxerat.
Dans :Apelle, le Cheval(Lien)
(t. V), p. 214
Peritiores artis praeferunt omnibus ejus operibus eundem regem sedentem in equo : Dianam sacrificantium virginum choro mixtam : quibus vicisse [[3:Homeri versus. ζ’. vers. 102. Οἴη δ’Ἄρτεμις ἔστι Virgilius item, lib. 1. Aeneïd. ]]Homeri versus videtur id ipsum describentis.
Dans :Apelle, Diane(Lien)
(t. V), p. 209
Fuit enim et comitas illi, propter quam gratior Alexandro Magno erat, frequenter in officinam ventitanti : [[3:Nam, ut diximus. Libro 7. sect. 38.]]nam, ut diximus, ab alio pingi se vetuerat edicto. Sed in officina imperite [[3:Multa disserenti. Alexandro videlicet.]]multa disserenti silentium comiter suadebat, [[3:Rideri eum dicens. Plutarchus, lib. de discrim. adulat. et amici, pag. 58. et lib. de animi tranquill. pag. 451. id ab Apelle dictum Megabyzo, non Alexandro, refert. Aelianus, lib. 2. Var. hist. cap. 2. a Zeuxide eidem Megabyzo.]]rideri eum dicens a pueris, qui colores tererent. Tantum erat auctoritati juris in regem alioqui iracundum.
Dans :Apelle et Alexandre(Lien)
(t. V), p. 209-210
Quanquam Alexander honorem ei clarissimo praebuit exemplo. Namque cum dilectam sibi [[3:Ex pallacis suis. Graeca ea vox est, παλλακή, et concubinam sonat. Vsurpata quoque Tranquillo, in Vesp. cap. 21. Quieti vacabat, accubante aliqua pallacarum, quas in defuncta locum Caenidis plurimas constituerat.]]ex pallacis suis praecipue, nomine [[3:Campaspen. Παγκάστην vocat Aelianus, lib. 12. Var. hist. cap. 34. Luciano quoque, in Dial. cui titulus, Imagines.]]Campaspen, nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle jussisset, eumque tum pari captum amore sensisset, dono eam dedit. Magnus animo, major imperio sui : nec minor hoc facto quam victoria aliqua. Quippe se vicit, nec torum tantum suum, sed etiam affectum donavit artifici : ne dilectae quidem respectu motus, ut quae modo regis fuisset, modo pictoris esset. Sunt qui Venerem [[3:Anadyomenen. Ἀναδυομένην Ἀφροδίτην, Venerem e mari exeuntem, ad imaginem potius Phrynes meretricis ab Apelle pictam, scribit Athenatus, lib. 13. pag. 591. Exstat in eam picturam Ausonii epigramma, 104. Emersum pelagi nuper genitalibus undis / Cyprin Apellai cerne laboris opus : etc. Et Ovidius, lib. 4 de Ponto, eleg. 1. vers. 29. Ut Venus artificis labor est et gloria Coi, / Aequoreo madidas quae premit imbre comas. Vetus inscriptio apud Reines. pag. 127. VENERI. PELAG. Veneri pelagiae. Venerem anadyomenem depictam in nummo αδανεων vidimus.]]anadyomenen illo pictam exemplari putant.
Dans :Apelle et Campaspe(Lien)
(t. V ), p. 208-209
Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo nunquam tam occupatam diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem :[[3:Quod ab eo in proverbium. Tralatio versu : Nulla dies abeat, quin linea ducta supersit : quem ex Horatio falso Salmasius citat, in Solin. pag. 5. vide Erasmum, Chil. I. Cent. 4. Adag. 12. Nullam hodie lineam duxi.]] quod ab eo in proverbium venit. Idem perfecta opera proponebat[[3:Pergula. Sunt qui in pergula legant Lucilius, Satyrarum lib. 20 citatus a Lactantio, lib. 1. cap. 22. Pergula pictorum veri nihil, omnia ficta. Pergula locus est accommodatus exponendis rebus venalibus, in edito positus. Codex Theod. lib. 13. tit. 4. lib. 4. Picturae professores….. pergulas et officinas in locis publicis sine pensione obtineant. Graeci ὑπερῷον vocant. Et artium ceterarum professoribus pergulae quoque hujuscemodi fuere profitendae arti. De mathematicis, testis Suetonius in Augusto, ubi de Theagene. De grammaticis, idem lib. de illustr. Gram. ubi de Graffitio.]] pergula transeuntibus, atque post ipsam tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat,[[3:Vulgum diligentiorem. Huc pertinet illud Ciceronis, lib. 3. de Orat. num. 51. Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in judicando. Et lib. de. opt. gen. orat. num. 4. Ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi, cum aliqua solertia judicandi. Scilicet de absolutione artis non potest nisi artifex judicare : de erratis, etiam homo rudis, etiam vulgum potest.]] vulgum diligentiorem judicem quam se praeferens. Feruntque a sutore reprehensum, quod in crepidis una intus pauciores fecisset[[3:Ansas. Ansas vocat, crepidarum vincula nexusque. Ea voce pariter usus Valer. Max. in hac ipsa prodenda re, lib. 8. cap. 12. pag. 402. Mirifice, inquit, et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem, supra a plantam ascendere vetuit. Tibullus, lib. I Eleg. 8. Ansaque compressos colligat arcta pedes. Gregor. M. lib. 2. Moral. Sed ecce quaestioni quaestionem jungimus, et quasi, dum ansam solvere nitimur, nodum ligamus.]] ansas : eodem postero die superbo emendatione pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam judicaret, quod et ipsum in proverbium venit.
Dans :Apelle et le cordonnier(Lien)
(t. V ), p. 208
Scitum est inter Protogenem et eum quod accidit. Ille Rhodi vivebat : quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera ejus, fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. Aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis [[3:In machina. Le chevalet.]]in machina aptatam picturae, anus una custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit, interrogavitque, a quo quaesitum diceret. Ab hoc, inquit Apelles : arreptoque penicillo [[3:Lineam ex colore. Lineam cave credas in pictura idem atque in geometrice esse, longitudinem sine latitudine. Est penicilli ductus, quem Graeci γραμμήν vocant, ut γραφεῖς pictores, opusque γράμμα. Nos tractum penicilli vocamus : hinc omnibus lineis absolutum opus, de consummato diximus, quod est ex pictura desumptum, καὶ μεταφοράν. Linearum porro tenuitate opus est, in multis lineamentis effingendis, in capillamento, exempli gratia, in venis, similibusque exacte formandis : hic enim non pressiore nisu, sed delicata as suspensa manu geri rem oportet. Statius, in Hercule Vind. Linea quae veterem longe fateatur Apellem.]]lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogeni, quae gesta erant, anus indicavit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse Apellem venisse : non enim cadere in alium tam absolutum opus. Ipsumque alio colore tenuiorem lineam in illa ipsa duxisse, praecepisseque abeuntem, si redisset ille, ostenderet, adjiceretque hunc esse quem quaereret : atque ita evenit. Revertitur enim Apelles, sed vinci erubescens tertio colore lineas secuit, nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus, in portum devolavit, hospitem quaerens. Placuitque sic eam tabulam posteris tradi, omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. Consumptam eam [[3:Priore incendio. Meminit Tranquillus in Octavio, cap. 57. In restitutionem Palatinae domus incendio absumptae etc. Vide notas et emend. num. XI.]]priore incendio domus Caesaris in Palatio audio : spectatam olim tanto spatio nihil aliud continentem, quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera [[3:Inani similem. Ab omni pictura nudam : cum lineas modo tenues, nullam effigiem contineret.]]inani similem, et eo ipso allicientem, omnique opere nobiliorem.
Dans :Apelle et Protogène : le concours de la ligne(Lien)
(t. V), p. 207
Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit [[3:Apelles Cous. Et hanc hujus patriam fuisse testatur Ovidius lib. 3. de arte amandi, vers. 401. Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, / Mersa sub aequoreis illa lateret aquis. Testantur et alii. Ephesium tamen appellant Strabo, lib. 14. Aelianus, lib. 4. hist. anim. cap. 50. Tzetzes, Chil. 8. hist. 197. alii, quod ab Ephesiis scilicet, ut moris erat, donatus civitate fuerit. Vide notas et emend. num. X.]]Apelles Cous, olympiade CXII. Picturae plura solus prope, quam ceteri omnes contulit, voluminibus etiam editis quae doctrinam eam continent. Praecipua ejus in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent : quorum opera cum admiraretur, collaudatis omnibus, deesse iis unam venerem dicebat, quam [[3:Graeci charita. χαριτα, Quintilianum gratiam vocat, et pulcritudinem. Libro enim 12. cap. 10. pag. 894. Ingenio et gratia, quam in se ipse maxime jactat, Apelles est praestantissimus. Est nimirum in picturis, praeter naturae imitationem, quae pars picturae prima est, quiddam quod visum moveat, quod oculos delectet, idque non repugnans quidem naturae, sed ab ea tamen paulipser recedens, et accommodans sese intuentium judicio ac voluptati. Id quo ex Lysippo intelligimus, quem dicere solitum Plinius ait, lib. 34. sect. 19. num. 6. a veteribus factos, quales essent, homines : a se, quales viderentur esse. Illud similitudinis, istud pulchritidunis esse Fabius dixit, loc. cit. pag. 895. cum Demetrium affirmat in veritate exprimenda nimium fuisse, eoque nomine reprehendi, quod erat similitudinis, quam pulcritudinis, amantior.]]Graeci charita vocant : cetera omnia contigisse : sed hac soli sibi neminem parem.
Dans :Apelle supérieur par la grâce(Lien)
(t. V), p. 214
Pinxit et quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetraque : [[3:[1] Bronten. Βροντὴν, Ἀστραπὴν, Κερανωβολίαν Sic. Reg. 2.]]Bronten, Astrapen, Ceraunobolian appellant.
Dans :Apelle et l’irreprésentable(Lien)
(t. V ), p. 207
Et aliam gloriam usurpavit, cum Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur. Dixit enim, omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora : sed uno se praestare, [[3:Quod manum ille. Cicero in Orat. num. 73. In quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat, qui non sentirent, quid esset satis.]]quod manum ille de tabula non sciret tollere : memorabili praecepto, NOCERE SAEPE NIMIAM DILIGENTIAM.
Dans :Apelle et la nimia diligentia(Lien)
(t. V), p. 193-194
[[3:Quatuor coloribus. Ita Philostr. lib. 2 de Vita Apoll. cap. 10. pag. 48. Cic. in Bruto. num. 70. Similis in pictura ratio est, in qua Zeuxim, et Polygnotum, et Timantem, et eorum, qui non sunt usi plus quam quatuor coloribus, formas et liniamenta laudamus. At in Echione, Nicomacho, Protogene, Apelle, jam perfecta sunt omnia, et nescio an reliquis omnibus idem eveniat. Nihil est enim simul et inventum et perfectum. Apud eundem Tullium, in eo Paradoxo, cujus initium, Laudetur vero hic imperator : ubi legitur, Actaeonis tabula, ex hoc Plinii loco, optimisque Plinii exemplaribus, Echionis legendum censemus. Melanthium pictorem laudat Quintilianus, lib. 12. cap. 10. pag. 894. Nicomachum Vitruvius in praefatione libri 3. pag. 37.]]Quatuor coloribus solis immortalia illa opera fecere : [[3:Ex albis Melino. A terra Melia, de qua dictum est sect. 19. Ab hoc autem discrepat μήλινον χρῶμα, qui color idem cum luteo : neque a Melo insula nomen habet, sed ἀπὸ τῶν μήλων, a malis sumpsit appellationem.]]ex albis Melino, [[3:Ex silaceis. Qui color flavus fuit : nam sil et ochra sunt idem, ut saepius monuimus.]]ex silaceis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento, Apelles, Echion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus. Nunc et purpuris in parietes migrantibus, et India conferente [[3:Fluminum suorum limum. Indicum : quod e limo esse adhaerescente arundinum spumae, superius judicavit, sect. 27.]]fluminum suorum limum, et draconum et elephantorum [[3:Saniem. Sanguinem draconis elephantorum morientium elisi pondere, ut dictum est, lib. 33. sect. 38.]]saniem, nulla nobilis pictura est. Omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. Ita est, quoniam, [[3:Ut supra diximus. Sect. 2. Honorem nonnisi in pretio ducentes…. imagines pecuniae, non suas, relinquunt. Frustra locum hunc solicitat Pintianus, ut legat : res non manupretiis aestimabatur.]]ut supra diximus, rerum, non animi, pretiis excubatur.
Interpretatio.
Ex albis. Ex omnibus albis coloribus, melino solo usi sunt : ex silaceis, solo attico, etc.
Venirent. Emerentur.
Nunc et purpuris. Nunc etsi purpuras habeamus, quibus etiam parietes tinguntur…. nulla tamen hodie nobilis pictura est.
Dans :Apelle et la tétrachromie(Lien)
(t. V), p. 211-212
Venerem exeuntem e mari divus Augustus dicavit[[3:In delubro…Caesaris. Quod in Foro fuit, regione octava. Strabo lib. 14. pag. 657. Ἦν δὲ καὶ ἡ ἀναδυομένη Ἀφροδίτη, ἣ νῦν ἀνάκειται τῷ θεῷ Καίσαρι ἐν Ῥώμῃ, τοῦ Σεβαστοῦ ἀναθέντος τῷ πατρὶ τὴν ἀρχηγέτιν τοῦ γένους αὐτοῦ, etc. ]] in delubro patris Caesaris, quae Anadyomene vocatur,[[3:[2] Versibus graecis. Extant in Anthologia, lib. 4. cap. 12 Epigrammata Graeca quinque, de hoc argumento, εἰς Ἀφροδίτην ἀνερχομένην άπὸ θαλάττης, Antipatri, Archiae, Democriti, Juliani, et Leonidae. Tu ea, si otium est, consule. Habe interim ea latine, ex Grotio : Antipatri quidem Sidonii.
Maternis primum de fluctibus emergentem
Cyprin Appelae cerne laboris opus.
Vt manibus mulcens respersos aequore crines.
De madidis spumam cogit abire comis !
Non tibi de forma posthac certabimus, ipsa
Dicant, si videant, nata sororque Jovis.
Archiae :
Fallimur ? an Venerem nudam spectavit Apelles,
Cum de caeruleo surgeret orta mari ?
Sic illam pelagi pinxit de rore madentem :
Ecce comam tenera tergit utraque manu.
Democriti :
Nuda Venus pelagi primum cum surgeret undis,
Auratas spuma de maris uda comas,
Taliter Aegaeo siccavit ab aequore tractam
Caesariem tenera pulcra per ora manu.
Exstans uberibus qua fas tenus : hanc, ita vel Mars
Si videat subitus, pectora turbet amor.
Juliani ex Praefecto Augustali :
En Cytherea recens maris e genitalibus undis :
Lucinae, ingenium fecit Apellis, opus.
Sed cito te tabula remove, ne te irriget imbre
Quae pluit abstertis spuma marina comis.
Si sic nuda Venus stetit in certamine mali,
Troja quod interiit, Pallas iniqua fuit.
Leonidae denique Tarentini :
Adhuc ab ipso matris orientem sinu,
Adhuc strepentem spumeo Cyprin solo,
Videns Apelles, inclytum formae decus,
Non emulatus arte, sed vivum dedit.
Videsne summis manibus ut stringat comam,
Micetque puris fulgurans oculis amor,
Matura tangi turgeant ut ubera ?
Nunc ipsa dicat Pallas et conjux Jovis :
Actum est, nec ultra, Juppiter, contendimus.
En quibus carminibus, aut certe haud absimilibus, Plinius victum Apellis opus, sed illustratum dicit.]] versibus Graecis tali opere, dum laudatur, victo, sed illustrato. Hujus inferiorem partem corruptam qui reficeret, non potuit reperiri. Verum ipsa injuria cessit in gloriam artificis. Consenuit haec tabula carie : aliamque pro ea Nero principatu substituit suo, Dorothei manu.
Dans :Apelle, Vénus anadyomène
(Lien)
(t. V), p. 212
Apelles inchoaverat et aliam Venerem Cois, superaturus etiam suam illam priorem. [[3:[1] Invidit mors. Cicero, lib. 3. de Offic. num. 10 : Vt nemo pictor esset inventus, qui Veneris eam partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret : oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat. Et lib. 1, ep. 9, Famil. Vt Apelles Veneris caput, et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis inchoatam reliquit : sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, etc.]]Invidit mors peracta parte : nec qui succederet operi ad praescripta liniamenta inventus est.
Dans :Apelle, Vénus inachevée(Lien)
(t. I), p. 10-11
Me non poenitet nullum festiviorem excogitasse titulum. Et ne videar in totum Graecos insectari, ex illis nos velim [[3:Pingendi fingendique. Pictoribus, qualis Apelles fuit : et statuariis, qualis Polycletus. Turnebus hunc locum corrigendo depravat, cum ait legi oportere, Ex illis nos velim intelligi pingique conditoribus. Quintilianus, l. 12. c. 10. p. 894. Euphranorem laudat, quod pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.]]intelligi pingendi fingendique conditoribus, quos in libellis his invenies, absoluta opera, et illa quoque, quae mirando non satiamur, [[3:Pendenti titulo. Non dubio, vel pendulo, ut Dalecampio interpretatur : sed qui nondum absolutum opus significaret : verum adhuc pendere, velut imperfectum : ut Maro cecinit : Pendent opera interrupta.]]pendenti titulo inscripsisse : ut APELLES FACIEBAT, aut POLYCLITUS : tanquam inchoata semper arte et imperfecta, ut contra judiciorum varietates superesset artifici [[3:Regressus. Vt si quid peccasset, id corrigeret, velut opere nondum perfecto.]]regressus ad veniam, velut emendaturo quidquid desideraretur, si non esset [[3:Interceptus. Fato. Sic paulo post : tanquam singulis fato adempti, hoc est, tanquam fato praerepti absolvere non potuerint.]]interceptus. Quare plenum verecundiae illud, quod omnia opera tanquam novissima inscripsere et tanquam singulis fato adempti. Tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscripta, [[3:Ille fecit. Non Apellem intelligit, ut plurimi ante nos censuere : sed alios pictura insignes, quorum modo nomina reticet. Hoc illud est quod barbari sic efferre solent, Talis fecit.. Ac prior illa quidem loquendi ratio in formulis veterum perquam est usitata : quali est illa Marculfi IX. pag. 19. Glorioso illi regi in dei domine ille rex. Quae vero opera tria sic inscripta, Ille fecit, suis se locis redditurum Plinius recipit, ea ipsa libro quinto ac tricesimo reddit, exsolvitque sidem sectione X. et XXXIX. ut iis locis dicturi sumus.]]ILLE FECIT, quae suis locis reddam : quo apparuit, summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea.
Dans :« Apelles faciebat » : signatures à l’imparfait(Lien)
(t. V), p. 214-215
[[3:Aequalis ejus. Apellis scilicet. Meminit Aristidae Thebani Polemon, libro de tablius quae Sicyone fuerunt, apud Athen. lib. 13. pag. 567.]]Aequalis ejus fuit Aristides Thebanus. [[3:Is omnium primum. Arte et industria : alii priores casu tantum et rarius.]]Is omnium primus animum pinxit, et sensus hominis expressit, [[3:Quae vocant Graeci ethe. Ἤθη, mores. Vide quae diximus, num. 2. Spectat huc aculeatum in primis Pisonis epigramma, lib. 2. Anthol. cap. 43. in hominem egregie deformem :
Ψυχὼν μὲν γράψαι χαλέπον, μορφὴν δὲ χαράξαι
Ῥάδιον· ἀλλ’ ἐπὶ σοι τοὔμπαλιν ἀμφότερα.
τῆς μὲν γὰρ ψυχῆς τὸ διάστροφον ἔξω ἄγουσα
ἐν τοῖς φαινομένοις ἡ Φύσις εἰργάσατο·
Τὸν δ’ ἐπὶ τῆς μορφῆς θέρυβον, καὶ σώματος ὕβριν,
Πᾶς αὔ τις γράφῃ, μηδ’ἐσιδεῖν ἐθέλοις
Ardua res animum, facilis depingere formam :
In te sed se rem constat habere secus.
Nam pravos animi mores natura latere,
Exponens oculis obvia signa, vetat.
Sed foedum corpus, confusa sed ora videre
Cum metuant omnes, pingere nemo potest.]]quae vocant Graeci ethe : item perturbationes : durior paulo in coloribus. Hujus pictura est, oppido capto ad matris morientis e vulnere mammam adrepens infans : intellegiturque sentire mater et timere, [[3:Ne emortuo lacte. Reg. 2. ne mortuae factae. Colb. 3. ne mortuae sanguinem infans lambat.]]ne emortuo lacte sanguinem lambat.
Dans :Aristide de Thèbes : la mère mourante, le malade(Lien)
, p. 215
Pinxit et aegrum sine fine laudatum. [[3:Qua in arte. Nempe aegros pingendi.]]Qua in arte tantum valuit, ut Attalus Rex unam tabulam ejus centum talentis emisse tradatur.
Dans :Aristide de Thèbes : la mère mourante, le malade(Lien)
(t. V), p. 195-196
Quid quod in confesso perinde est, Bularchi pictoris tabulam, in qua erat Magnetum praelium, Candaule rege Lydiae [[3:Heraclidarum. Heraclidarum familia Lydiae principatum obtinuit, ab Hercule ducta gentis origine usque ad Candaulem, quem Gyges occidit, ut refert Herodotus, lib. cit. num. 7. pag. 4. et num. 12. pag. 16. Mermnadae deinde successerunt, quorum primus Gyges, Croesus postremus extitit.]]Heraclidarum novissimo, [[3:Qui est Myrsilus. Herodotus, lib. 1. Clio, num. 7. pag. 3. Κανδαύλης, τὸν οἱ Ἕλληνές Μυρσίλον καλέωσι, τύραννος Σαρδίων]]qui et Myrsilus vocitatus est, repensam auro? Tanta jam dignatio picturae erat.
Dans :Bularcos vend ses tableaux leur poids d’or(Lien)
(t. V), p. 240
Ejusdem opere terrae fingere ex argilla similitudines, [[3:Dibutades. Is ex argilla fingebat simulacra eximia, quae propter artificis ingenium, artisque solertiam, aliis etiam ex auro conflatis anteponebantur. Citat hujus rei auctorem Aristotelem, lib. 1. de part. anim. cap. 5. Riolanus, lib. 1. Anthrop. pag. 3. sed falso : nam de Dibutade apud philosophum, si bene memini, nec vola, ut aïunt, nec vestigium est.]]Dibutades Sicyonius figulus primus invenit Corinthi, filiae opera : quae capta amore juvenis, illo abeunte peregre, umbram ex facie ejus ad lucernam in pariete lineis circumscripsit : quibus pater ejus impressa argilla typum fecit, et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit.
Dans :Dibutade et la jeune fille de Corinthe(Lien)
, p. 177-178
De picturae initiis incerta, nec instituti operis quaestio est. Aegyptii sex milibus annorum aput ipsos inventam, priusquam in Graeciam transiret, affirmant, vana praedicatione, ut palam est.[[3:Graeci… Sicyone. Idem Plinius inferius, sect. 40. num. 24 de pictore Pausia : Sicyone et hic vitam egit : diuque fuit illa patria picturae.]] Graeci autem alii Sicyone, alii aput Corinthios repertam,[[3:Omnes umbra. Omnes initia picturae in hoc posita fuisse aïunt, ut umbra hominis, aut alterius similiter rei, lineis tantummodo describeretur sine ullo colore. Idem fere tradit Athenagoras in legat. Pro christ. auctoremque ejus picturae Sauriam quemdam nominat, pag. 16. Καὶ σκιαγραφίας μὲν εὑρεθείσης ὑπὸ Σαυρίου ἵππον ἐν ἡλίῳ περιγράψαντος. Vmbratilem enim picturam, equi umbra in sole circumscripta saurias invenit. Vetustissimam hanc picturam linearem σκιαγραφίαν vocat, quo nomine hodie designamus adumbrationem primam in picturae operibus, quae veluti initium est, exordiumque reliquorum. Primis tantum lineis, ut ait Quintilianus, lib. 4 cap. 2 pag. 517 illa constabat : atque, ut idem alibi, lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscribebat. Solebat hoc genus picturae monogrammum vocari, quod una simplicique linea constabat. Nonius, cap. I. num. 168. Monogrammi dicti sunt homines acie pertenues ac decolores : tractum a pictura, quae prius quam coloribus corporatur, umbra fingitur. Ad eam allusit picturam Cicero, lib. 2. de Nat. Deor. cum Monogrammos Deos vocat.]] omnes umbra hominis lineis circumducta. Itaque talem primam fuisse : secundam singulis coloribus,[[3:Secundam singulis. Alterum hoc genus picturae, coloratum scilicet, sed colore unico, qui tabulae toti aequaliter inducitur.]] et monochromaton dictam, postquam operosior inventa erat : duratque talis etiam nunc. Inventam linearem dicunt a Philocle Aegyptio,[[3:Et monochromaton. Μονοχρόματον vel μονόχρομον, ab uno colore. Picturam hanc monochromaton Quintilianus appellat simplicem colorem, lib. 12. cap. 10. p. 893. Clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus : atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc hahuc habet, etc. Monochromata Dalecampius cum monogrammis, quae fuere coloris expertia, male confundit.]] vel Cleanthe Corinthio. Primi exercuere Ardices Corinthius, et Telephanes Sicyonius, sine ullo etiamnum hi colore, jam tamen[[3:Vel Cleanthe. Alter hic a Cleanthe Corinthio, cujus picturas laudat Strabo, lib. 8. pag. 343.]] spargentes lineas intus. Ideo et quos pinxere, adscribere institutum. Primus invenit eas colorare,[[3:Spargentes lineas. Altera haec linearis pictura est, rudiore illa perfectior, quae primo loco explicata est : Nam illa lineis tantum fiebat comprehendentibus exteriorem pingendae rei ambitum : haec plurimas addebat alias intus pro umbrae ratione sparsas. Nominatur haec alias etiam graphis, Graeca imitatione. Vitruvius, lib. I. cap. I. ubi loquitur de architecto : Debere ait graphidos scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis, quam velit operis speciem, deformare valeat. Neque enim solent exemplaria aedificiorum aliter, quam pictura lineari confici. Hoc vero inventum picturae linearis Cratoni Athenagoras attribuit, loco ante cit.]] testae (ut ferunt) trita, Cleophantus Corinthius.
Dans :Les origines de la peinture(Lien)
, p. 206
[[3:Et hujus. Pamphili.]]Et hujus auctoritate effectum est Sicyone primum, deinde et in tota Graecia, ut pueri ingenui[[3:Ante omnia. Vel, eadem sententia, ex MSS. codicum fide, ipso Pintiano teste, omnia ante.]]ante omnia [[3:Graphicen. Sic MSS. omnes non diagraphicen. Γραφική ars delineandi est : desseigner. Buxus olim ad id electa potissimum, propter laeuorem materiae, simulque densitatem : quod minime colorem biberet, nec lineas fluidas redderet.]]graphicen, hoc est picturam in buxo docerentur, recipereturque ars ea in primum gradum [[3:Liberalium. Liberales artes dicuntur, quae coluntur ingenio : ideoque dignae sunt ingenuis hominibus.]]liberalium. Semper quidem honos ei fuit, ut ingenui exercerent, mox ut honesti : [[3:Perpetuo interdicto. Vide quae in hanc rem erudite congerit Gothofredus in Cod. Theod. lib. 13. tit. 4. lib. 4. inqua pictorum immunitates, si modo sint ingenui, uti cavetur, recensetur perquam accurate.]]perpetuo interdicto ne servitia docerentur. Ideo neque in hac, neque in toreutice, ullius qui servierit opera celebrantur.
Dans :Pamphile et la peinture comme art libéral(Lien)
(t. V), p. 202
Confessione artificum in liniis extremis palmam adeptus. Haec est pictura[[3:[1] Summa sublimitas. Ita Reg. 2. Colb. 3. ceterique : Libri editi, subtilitas. Et Quintilianus, lib. 12. cap. 10. pag. 893. existimasse subtilius lineas Parrhasium tradit : tamen, praeter MSS. fidem, quod sequatur proxime, est quidem magni operis : et rarum in successu, artis, magis arridet sublimitas.]] summa sublimitas. Corpora enim pingere et media rerum, est quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint.[[3:Extrema corporum. Summa commendatio picturae est, ut corpora in tabula extremis lineis tanta subtilitate praecidat, ut cum desinere ibi corpus ipsum certum sit, visum tamen omnino fallat, et ambire se extremitas ipsa videatur, aliaque post se promittere : Hoc est, ut revera id corpus emineat, et quod in superficie planum est, foris exstare videatur. Galli vocant, une peinture bien arrondie. Luy donner du relief, et faire que tout soit arrondi. Intelligunt pariter ii lineas illas extremas extimasque, quibus depicta corpora includuntur.]] Extrema corporum facere, et desinentis picturae modum includere rarum in successu artis invenitur. Ambire enim debet se extremitas ipsa et sic desinere, ut promittat alia post se : ostendatque etiam quae occultat. Hanc ei gloriam concessere Antigonus, et Xenocrates, qui de pictura scripsere : praedicantes quoque, non solum confitentes.[[3:Alia multa graphidis. Γραφίς est pictura linearis, ut jam diximus. Haec graphidis exemplaria, des desseins, des crayons, vulgus vocat : eadem delineare, desseigner.]] Alia multa graphidis vestigia exstant in tabulis ac membranis ejus, ex quibus proficere dicuntur artifices.[[3:Minor tamen. Graciliores fecisse medias corporum partes videtur, si cum universo corpore conferrentur : ut contra Zeuxis in capitibus, quemadmodum dictum est, num. 2. grandior deprehensus.]] Minor tamen videtur sibi comparatus in mediis corporibus exprimendis.
Dans :Parrhasios et les contours(Lien)
, p. 204
Sunt et duae picturae ejus nobilissimae : [[3:Hoplitites. Ita reg. 2. In editis ridicule, hoplitides : nam de feminis accipi ista non possunt. Ὁπλιτίτης, qui Polluci ὁπλιτοδρόμος, dicebatur is qui armatus currebat : quod in Olympicis fiebat, et aliis sacris certaminibus. Vide Platonem, lib. 8. de Legibus.]]Hoplitites alter, in certamine ita decurrens, ut sudare videatur : alter arma deponens, ut anhelare sentiatur.
Dans :Parrhasios, les Hoplites(Lien)
, p. 204-205
[[3:Fecundus artifex. De Lysippo superius, lib. 34. sect. num. 6. Fecundissima artis, qui plurima ex omnibus signa fecit. Infra, de Antidoto, sect. 40. num. 28. Ipse diligentior, quam numeriosor. De Protogene, num. 20. Et ideo minor fertilitas.]]Fecundus artifex, sed quo nemo insolentius et arrogantius sit usus gloria artis. Namque et cognomina usurpavit, [[3:Abrodiaetum. Delicatum, mollem, ac lautum. Extat Parrhasii epigramma apud Athen. lib. 12. pag. 543. quod ille picturis suis inscribere solitum ferunt :
Ἀβροδίαιτος ἀνὴρ ἀρετήν τε σέβων· τάδ’ ἔγραψε
Παρράσιος, κλεινῆς πατρίδος ἐξ Ἐφέσου.
Haec pinxit mollis, virtutis cultor, et idem
Clara Parrhasius ex Epheso patria.]]Abrodiaetum se appellando, [[3:Aliisque verbis. Quae recitat idem Athenaeus, loc. cit.
φημὶ γὰρ ἤδη
τέχνης εὑρῆσθαι τέρματα τῆσδε σαφῆ ·
Χειρὸς ὑφ’ ἡμετέρης· ἀνυπέρβλητος δὲ πέπηγεν
Οὖρος· ἀμώμητον δ’ οὐδὲν ἔγεντο βροτοῖς.
Hujus adest artis meta reperta mihi.
Hoc nostra valvere manus : praestantia fingunt :
Inculpata tamen nulla reperta viris.]]aliisque verbis principem artis, et eam ab se consummatam. Super omnia Apollinis se radice ortum : [[3:Et Herculem. Totidem hoc verbis refert Athenaeus, loc. cit. Parrhasiique in eam rem carmen recitat :
Oἶος δ’ ἐννύχιος φαντάζετο πολλάκι φοιτῶν
Παρρασίῳ δι’ ὕπνου, τοῖος ὅδ’ ἐστὶν ὁρᾶν.
Talis adest specie, qualem per somnia vidit
Parrhasius pictor, culta figura dei.]]et Herculem, qui est Lindi, talem a se pictum, qualem saepe in quiete vidisset. Ergo magnis suffragis superatus a Timanthe esset Sami in [[3:In Ajace. In tabula, quae Ajacis et Ulyssis contentionem exhiberet, de Achillis armis. Haec totidem plane verbis Athenaeus, loc. cit.]]Ajace armorumque judicio, herois nomine se moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus esset.
Dans :Parrhasios : orgueil(Lien)
, p. 202-203
[[3:Pinxit et Demon. Δῆμον hoc est, populi Atheniensis, seu civium in communi concilio consessuque multitudinem.]]Pinxit demon Atheniensium, argumento quoque ingenioso. Volebat namque varium, iracundum, injustum, inconstantem : eundem exorabilem, clementem, misericordem, excelsum, gloriosum, humilem, ferocem, fugacemque et omnia pariter ostendere.
Dans :Parrhasios, Le Peuple d’Athènes(Lien)
, p. 226
Pausias autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in Pompeï porticibus boum immolationem. Eam enim picturam primus invenit, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. Ante omnia cum longitudinem bovis ostendere vellet, adversum eum pinxit, non tranuersum : et abunde intelligitur amplitudo. Dein cum omnes, quae volunt eminentia videri, candicantia faciant, coloremque condant nigro : hic totum bovem atri coloris fecit, umbraeque corpus ex ipso dedit, magna prorsus arte in aequo extantia ostendens et in confracto solida omnia.
Dans :Pausias, le Bœuf(Lien)
(I, 4, 1), p. 24
Pausias sane pictor multiplicem florum varietatem felicissime expressit, dum opera Glycerae coronariae, quam deperibat, pictura imitaretur, et illa provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata Stephanoplocos, qua pinxit ipsam, Pline XXI, 2.
Dans :Pausias et la bouquetière Glycère(Lien)
, p. 276
Le peintre Pausias représenta avec beaucoup de bonheur la multiple variété des fleurs en reproduisant dans ses tableaux les œuvres de Glycéra, une jeune fille qui tressait des couronnes et pour laquelle il mourait d’amour.
, p. 225
Parvas pingebat tabellas, maximeque pueros. Hoc aemuli eum interpretabantur facere, quoniam tarda picturae ratio esset illa. Quamobrem arti daturus et celeritatis famam, absoluit uno die tabellam, quae vocata est [[3:Hemeresios. Ἠμερήσιος, diei unius pictura.]]Hemeresios, puero picto.
Dans :Pausias, L’Hémérésios(Lien)
(t. V), p. 110-111
[[3:[1] Phidias etc. De Jovis Olympii simulacro non invenustum extat epigramma in Anthologia Graeca, lib. 4 cap. 6 **** ; Hoc est, interprete Grotio : De Jovis Olypii imagine : Juppiter ad terras, an ad aethera Phidia venit, / Vt viso fieret talis imago deo ? De Minerva atheniensi tria sat elegantia, eodem libro, cap. 12. Juliani primum : **** Juliani ex-praefecto Augustali, / de Minerva Athenis armata. / Cur medi Pallas capis arma in Cecropis urbe ? / Neptunus cessit jam tibi : parce tuis. Alterum Antipatri Sidonii, de Venere Paphia simul, et hoc Minervae signo : *****. Aetherium Paphiae decus aspice : jam, puto, dices : / Subscribo Phrygii judicis arbitrio. Atthida sed videas idem si Pallada, dices : / Hanc qui praeteriit, rusticus ille fuit. Tertium denique Hermodori : *****. Clamabis Cnidiam Venerem si videris hospes, / Tu rege mortales, tu rege sola deos. / Pallada si videas hastam quae vibrat Athenis, / Dices, credo, Paris nil nisi pastor erat. De eodem iterum signo Ovidius, lib. 4. de Ponto, eleg. 1. vers. 31. Arci ut Actaeae, vel eburna, vel aerea, custos, / Bellica Phiadiaca stat dea facta manu. Eburnae Tzetzes quoque meminit, Chil. 8 vers. 192. vers. 322. Aereae, vers. 334]]Phidias praeter Jovem Olympium, quem nemo aemulatur, fecit et ex ebore aeque Minervam Athenis.
Dans :Phidias, Zeus et Athéna(Lien)
, p. 273-274
[[3:Phidiam. De eo diximus lib. 34. sect. 19. sub. initium. De Jove Olympio Valerius Maximus eleganter, lib. 3. cap. 7. pag. 181.]]Phidiam clarissimum esse per omnes gentes, quae Jovis Olympii famam intelligunt, nemo dubitat : sed ut merito laudari sciant, etiam qui opera ejus non viderunt, proferemus argumenta parva et ingenii tantum. Neque ad hoc Jovis Olympii pulcritudine utemur, non Minervae Athenis factae amplitudine, cum sit ea cubitorum vigenti sex, ebore haec et auro constat : sed scuto ejus, [[3:In quo Amazonum. Tradit hoc ipsum Pausanias, lib. I. sive in Attic. pag. 29 et 43. Amazones aliquando assumptis Scytharum auxiliis in Atticam incursarunt, ut auctor est Justinus, lib. 2. victas tum esse a Theseo Pausanias idem ait in Atticis.]]in quo Amazonum praelium caelavit intumescente ambitu parmae : ejusdem concava parte [[3:Deorum et gigantum dimicationem. Quam describit Ovidius, lib. 1. Metam. vers. 151.]]deorum et Gigantum dimicationem : in soleis vero [[3:Lapitharum. De hoc certamine ob raptum matronarum initio, vide Hyginum, fab. 33. et Ovidium lib. 12. Metam. vers. 240.]]Lapitharum et Centaurorum : [[3:Adeo momenta omnia capacia artis. In libris hactenus editis, compacta artis. In Reg. 2. catacia. Nos cum Gronovio capacia scripsimus In Colb. 3. hoc tantum : adeo momenta omnis artis illi fuere.]]adeo momenta omnia capacia artis illi fuere. [[3:In base autem. Pausanias, loco cit. pag. 43. et 44. **** De Pandora Hesiodum vide, ceterosque mythologos. Mulierem fuisse fabulantur, Vulcani opus e luto, cui dii singuli suo dona dederint : Pallas sapientiam, Venus decorem, Apollo musicam. Vnde Pandora dicitur, quasi omnium donum, vel ab omnibus donata, vel omnis generis rebus pollens.]]In base autem quod caelatum est, Pandoras genesin appellavit : [[3:Ibi. In eadem base.]]ibi dii sunt nascenti XX. numero nascentes, [[3:Victoria. Fuit haec altitudine cubitorum fere quaternum, ****, ex ebore. Pausan. lib. I. Attic. pag. 43.]]Victoria praecipue mirabili. Periti mirantur [[3:Et serpentem. Pausanias, loc. cit. ***** facet ad pedes scutum : ad imam hastam draco, quem Erichthonium esse existimare possis.]]et serpentem, [[3:Ac sub ipsa cuspide. Alteram praeterea Sphingis effigiem in Casside caelatam fuisse auctor est Pausanias, loc. cit. *****]]ac sub ipsa cuspide aeream sphingem. Haec sunt obiter dicta de artifice nunquam satis laudato : simul ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse et in parvis.
Dans :Phidias, Zeus et Athéna(Lien)
(t. V), p. 221-222
Namque subtexi par est[[3:Minoris picturae. modicae amplitudinis, de petit volume.]] minoris picturae celebres in penicillo, e quibus[[3:Pyreïcus. Meminit Propertius, lib. 3. Eleg. 8 ex emendatione Beroaldi : Pyreicus parva vindicat arte locum. Prius apud Propertium Parrhasius legebatur. In Plinianis codd. MSS. Preicus et Pratius, legimus. Quid statui certo de ea voce oporteat, haeremus. ]] fuit Piraeicus : arte paucis postferendus : proposito, nescio an destruxerit se : quoniam humilia quidem secutus, humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. Tonstrinas sutrinasque pinxit, et asellos et obsonia, ac similia, ob hoc cognominatus[[3:Rhyparographos. Ita clare Reg. 2. cum libris omnibus editis, post Hermolaum ρὑπαρόγραφος intellegitur, sordidarum atque humilium rerum pictor.]] Rhyparographos, in iis consummatae voluptatis. Quippe eae pluris veniere quam maximae multorum. E diverso[[3:Maeniana. Pergulae projectae, fuere in Foro Romae, unde pictorum tabulae venales pendebant, ut diximus num. 12. Nomen habent a Maenio, a quo et columna Maenia appellata. Vulgus in Gallia salientes vocat, des saillies, des Avances. Codex Theod. lib. 15. tit. I. lib. 45. Tabulata intercolumniis adfixa : unde videlicet populus spectare poterat. Labeo J C. Projecta. Nominis causam docet Asconius in Divin. Maenius, cum domum suam venderet Catoni et Flasco censoribus, ut ibi basilica aedificaretur, excerpat jus sibi unius columna, super quam tectum projiceret ex provolantibus tabulatis : unde ipse et posteri ejus spectare munus gladiatorium possent, quod etiam tum in foro dabatur. Ex illo igitur columna Maenia vocitata est. Festus : Maeniana aedificia a Maenio sunt appellata. Is enim primus ultra columnas extendit tigna, quo ampliarentur superiora. Hoc loco Maeniana Varro, pro tabulis, quae ibi venales proponebantur, accipit.]] Maeniana, inquit Varro, omnia operiebat[[3:Serapionis. Pictoris σκηνογράφου.]] Serapionis tabula sub Veteribus. His scaenas optime pinxit, sed hominem pingere non potuit. Contra Dionysius nihil aliud quam homines pinxit, ob id Anthropographos cognominatus.
Interpretatio.
Proposito vero suo, in humilibus operibus haerendo, nescio an non ipse adversatus sit : nam licet res humiles pinxerit, per eas tamen ingentem in eo rerum humilium genere gloriam picturae est adeptus : Nec humilis rerum humilium pictor fuit.
Dans :Piraicos et la rhyparographie(Lien)
, t. V, p. 274-275
[[3:Praxitelis aetatem… diximus. Libro 34. sect. 19.]]Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui marmoris gloria superavit etiam semet. Opera ejus sunt Athenis in Ceramico: sed ante omnia, et non solum Praxitelis, verum et in toto orbe terrarum, [[3:Venus. In illud simulacrum extant epigrammata perelegantia in Anthol. lib. 4. cap. 12. quorum illud primum Antipatri :
Τίς λίθον ἐψύχωσε; τίς ἐν χθονὶ Κύπριν ἐσεῖδεν;
Ἵμερον ἐν πέτρῃ τίς τόσον εἰργάσατο;
Πραξιτέλους χειρῶν ὅδε που πόνος, ἢ τάχ’Ὄλυμπος
Xηρεύει Παφίης ἐς Κνίδον ἐρχομένης.
Quis lapidis spirare dedit ? quis Cyprida vidit ?
In terris quantum marmor amoris habet ?
Praxitelis manus : Venere, ut puto, vegia cali
Jam caret : ad Cnidios venit ut ipsa Venus.
Et sextum ab ipso, Eveni :
Παλλὰς καὶ Κρονίδαο συνευνέτις εἶπον, ἰδοῦσαι
τὴν Κνιδίην· « Ἀδίκως τὸν Φρύγα μεμφόμεθα ».
Vt Cnidiam videre Jovis soror atque Minerva.
Disserunt : querimur non bene de Paride.]]Venus, quam ut viderent multi, navigaverunt Gnidum, duas fecerat, simulque vendebat, alteram velata specie, quam ob id quidem praetulerunt, [[3:Quorum condicio. Hoc est, optio. Cicero, pro Cluent. num. 14. Sed cum esset ac illi proposita conditio, ut aut juste pieque accusaret, aut acerbe indigneque moreretur, etc.]]quorum condicio erat, Coï, cum alteram etiam eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes: rejectam Gnidii emerunt, immensa differentia famae. Voluit etiam postea a Gnidiis mercari rex [[3:Nicomedes. Bithyniae rex, Mitridaticis temporibus.]]Nicomedes, totum aes civitatis alienum, quod erat ingens, dissoluturum se promittens. Omnia perpeti maluere, nec immerito: illo enim signo Praxiteles nobilitavit Gnidum. Aedicula ejus tota aperitur, ut conspici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur, facto. Nec minor ex quacumque parte admiratio est. [[3:Ferunt amore. Vide Valerium Max. lib. 8. cap. II, pag. 400. Ex Posidippo historico refert hoc ipsum Clemens Alex. in Protrept. pag. 38. Ἀφροδίτη καὶ ἄλλη ἐν Κνίδῳ λίθος ἦν, καῖ καλὴ ἦν· ἔτερος ἠράσθη ταύτης καὶ μίγνυται τῇ λίθῳ· Ποσίδιππος ἱστορῶ ἐν τῷ περὶ Κνίδου. ]]Ferunt amore captum quendam, cum delituisset noctu, simulacro cohaesisse, ejusque cupiditatis esse indicem maculam. Sunt in Gnido et alia signa marmorea illustrium artificum, Liber pater [[3:Bryaxidis. Βρύαξις statuarius a Pausania laudatur, lib. I. Attic. pag. 73. et alibi passim. Σκώπας ab eodem in Atticis, etc.]]Bryaxidis: et alter Scopae, et Minerva: nec majus aliud Veneris Praxiteliae specimen quam quod inter haec sola memoratur.
Dans :Praxitèle, Vénus de Cnide(Lien)
, t. V, p. 217-218
[[3:Propter hunc. Refert haec totidem ferme verbis Plutarchus, in Demetrio, pag. 898. idemque ia Apophtheg. pag. 183. Aelianus, lib. 12. Var. hist. cap. 41. multoque expressius Gellius, lib. 15. cap. 31. pag. 855.]]Propter hunc Jalysum, ne cremaret tabulam [[3:Demetrius. Poliorcetes dictus.]]Demetrius rex, cum ab ea parte sola posset Rhodum capere, non incendit: parcentemque picturae fugit occasio victoriae. Erat tunc Protogenes in suburbano suo hortulo, hoc est Demetrii castris. Neque interpellatus praeliis incohata opera intermisit omnino: nisi accitus a rege interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, respondit, [[3:Scire se cum Rhodiis. Simile Nealcis pictoris dictum refert Plutarchus in Arato, pag. 1032.]]scire se cum Rhodiis illi bellum esse, non cum artibus. Disposuit ergo rex in tutelam ejus stationes, gaudens quod posset manus servare, quibus jam perpercerat: et ne saepius avocaret, ultro ad eum venit hostis, relictisque victoriae suae votis, inter arma et multorum ictus spectavit artificem.
Dans :Protogène et Démétrios(Lien)
, t. V, p. 216-217
Palmam habet tabularum eius [[3:Jalysus. Strabo, lib. 14. pag. 652. καὶ αἱ τοῦ Προτωγένους γραφαί, ὅ τε Ἰάλυσος καὶ ὁ Σάτυρος παρεστὼς στύλῳ. Cicero lib. 2. Epist. 21. ad Attic. Et ut Apelles si Venerem, aut si Protegenes Jalysum illum suum cano oblitum videret etc. Venerem cum Jalyso qui componit, non urbis nomen esse, ut quidam putarunt, sed viri, Jalysum indicat haud obscure : quem solis nepotem Cicero vocat, lib. 3 de Nat. Deor. num. 54. a quo nomen urbi in insula Rhodo datum. In ea pictura conficienda annos septem insumpsisse Protogenem, auctor est Aelianus, lib. 12. hist. Var. cap. 41. et Plutarch. in Demetrio.]]Jalysus, qui est Romae dicatus [[3:In templo Pacis. Incendio Romae absumptam scribit Plutarchus in Demetrio, pag. 898.]]in templo Pacis: cum pingeret, traditur madidis lupinis vixisse, quoniam sic simul famem sustinerent et sitim, ne sensus nimia dulcedine obstrueret. [[3:Huic pictura quatuor. Hodiernos, credo, pictores latet hoc artificium.]]Huic picturae quater colorem induxit, (f)subsidio injuriae et vetustatis, ut decedente superiore inferior succederet. Est in ea canis mire factus, [[3:Vt quem pariter casus. Cum arte, vel cum artifice. In libris hactenus editis, casus et ars. Sed has voces et ars MSS omnes pro nothis habent.]]ut quem pariter casus pinxerit. Non judicabat se exprimere in eo spumam anhelantis posse, cum in reliqua omni parte (quod difficillimum erat) sibi ipse satis fecisset. Displicebat autem ars ipsa, nec minui poterat, et videbatur nimia, ac longius a veritate discedere, spumaque illi pingi, non ex ore nasci, anxio animi cruciatu, cum in pictura verum esse, non verisimile vellet : (g)absterserat saepius, mutaveratque penicillum, nullo modo sibi approbans. Postremo iratus arti, (h)quod intelligeretur, spongiam eam impegit (i)inviso loco tabulae, ex illa reposuit ablatos colores, (k)qualiter cura optabat : (l)fecitque in pictura fortuna naturam. [[3:[5] Hoc exemplo… Nealcem. Nealces pictor a Plutarcho laudatur in Arato, pag. 1032. Hujus in spuma equi successum, tacito pictoris nomine refert Valerius Max. lib. 8. cap. XI. pag. 401. Praecipua artis pictor, inquit, equi naribus spumas adjicere cupiens, tantus artifex in tam parvula materia multum ac diu frustra tenebatur. Indignatione deinde accensus, spongiam omnibus imbutam coloribus forte juxta se positam apprehendit, et veluti corrupturus opus suum, tabulae illisit: quam fortuna ad ipsas equi nares directam, desiderium pictoris coegit explere. Itaque quod adumbrare non valuit, casus imitatus est. Sic et Plutarch. lib. de fort. Alex. Apelli similem casum adscribit Sextus Empir. Pyrrh. Hypotyp. lib. 1. cap. 12. pag. 7.]]Hoc exemplo similis et Nealcem successus in spuma equi, similiter spongia impacta, secutus dicitur, cum pingeret poppyzonta retinentem equum. Canem ita Protogenes monstravit et fortunam.
Interpretatio.
(f)Subsidio. Subsidio contra injuriam vetustatis.
(g)Absterserat. Spongia.
(h)Quod. Quod in ea pictura nimium artis videretur.
(i)Inviso. Molestae illi ac difficili tabulae parti.
(k)Qualiter. Quo plane modo animi illius intentio peroptabat.
(l)fecitque. Expressitque in tabula fortuna casusque spumam, qualem natura ipsa faceret.
Dans :Protogène, L’Ialysos (la bave du chien faite par hasard)(Lien)
, t. V, p. 216
[[3:Simul, ut dictum est. Num. XI.]]Simul, ut dictum est, et Protogenes floruit. [[3:Patria ei Caunus. In Caria. Pausan. lib. I. Attic. pag. 6. ***. Sic pariter Plutarchus in Demetrio. Suidas Xantho oriundum facit, Cariae oppidulo, prope Caunum, et constant. Porphyrog. lib. I. them. 14. pag. 42.]]Patria ei Caunus, gentis Rhodis subjectae. [[3:Summa intentio. Quintilianus, lib. 12. cap. 894. Protogenem cura, ut Apellem gratia, praestantissimum aït fuisse.]]Summa ejus paupertas initio, artisque summa intentio, et ideo [[3:Minor fertilitas. Minime fecundus artifex. Vide quae diximus num. 5.]]minor fertilitas. Quis eum docuerit, non putant constare. [[3:Quidam et naves. Quod et de Heraclide dicitur, num. 30.]]Quidam et naves pinxisse usque ad annum quinquagensimum: argumentum esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Minervae delubro [[3:Propylaeon. ***, porticum, vestibulum.]]propylaeon pingeret, ubi fecit nobilem [[3:Paralum. Navium haec nomina sunt. Vide notas et emend. num. XII. Prior ab heroë ejus nominis, cujus grammatici meminere omnes: altera ab Hammone Jove, cui dona nave ea devehebantur : eadem ***, eodem quo Alcinoi filia nomine, nuncupata.]]Paralum, et Hammoniada, quam quidam Nausicaam vocant, adjecerit parvulas naves longas in iis, quae pictores [[3:Parerga. ***, operis appendix, accessioque dicitur: quod alicui rei praeter propositum additur: ut si pictor Junonem pingens, ornandae tabellae gratia, arbusculas, aviculasque, ave aliquid hujusmodi, corollarii vice, addiderit. Has autem adjecit naviculas, ut a quibus initiis ad majorum navium absolutionem pervenisset, ostenderet.]]parerga appellant: ut appareret, a quibus initiis ad arcem ostentationis opera sua pervenissent.
Dans :Protogène, Satyre et parergia(Lien)
(t. V), p. 237
Illud vero perquam rarum ac memoria dignum, etiam suprema opera artificum imperfectasque tabulas, sicut Irin Aristidis, [[3:Tyndaridas. Castorem et Pollucem. Vel addita quoque Helene, Tyndaridae tres, quos uno versiculo complexus est Synesius, in Anthol. lib. 4. cap. 4.
Οἱ τρεῖς Τυνδαρίδαι, Κάστωρ, Ἑλἐνη, Πολυδέυκης.
Pollux, atque Helene, cum Castore, Tyndaridae tres. De Nicomacho, num. 22.]]Tyndaridas Nicomachi, [[3:Medeam Timomachi. De qua superius, num. 30.]]Medeam Timomachi, [[3:Et quam diximus Venerem. Num. 15.]]et quam diximus Venerem Apellis, in majori admiratione esse, quam perfecta. Quippe in iis liniamenta reliqua, ipsaeque cogitationes artificum spectantur: (f)atque in lenocinio commendationis dolor est: manus, cum id agerent, exstinctae desiderantur.
Interpretatio.
(f)Atque. Ac dum juvat commendare artem, piget artificis simul fato dolere.
Dans :Tableaux inachevés(Lien)
, t. V, p. 205
Nam Timanthi vel plurimum affuit ingenii. [[3:Ejus enim est Iphigenia. De hac pictura Valer. Max. lib. 8. cap. XI. pag. 400. Quid ille alter aeque nobilis pictor, luctuosum immolatae Iphigeniae sacrificium referens, cum Calchanta tristem, moestum Vlyssem, clamantem Ajacem, lamentantem Menelaum, circa aram statuisset, caput Agamemnonis involvendo nonne summi moeroris acerbitatem, arte exprimi non posse confessus est ? Vide et Tullium in Orat. num. 73 et Fabium, qui hoc elegantius prodidit, lib. 2. cap. 13 pag. 145.]]Ejus enim est Iphigenia oratorum laudibus celebrata, qua stante ad aras peritura, cum moestos pinxisset omnes, praecipueque patruum, et tristitiæ omnem imaginem consumpsisset, patris ipsius vultum velavit, quem digne non poterat ostendere. Sunt et alia ingenii ejus exemplaria, veluti Cyclops dormiens in parvula tabella: cujus et sic magnitudinem exprimere cupiens, pinxit juxta Satyros, thyrso pollicem ejus metientes. Atque in omnibus ejus operibus intelligitur plus semper, quam pingitur: et cum ars summa sit, ingenium tamen ultra artem est.
Dans :Timanthe, Le Sacrifice d’Iphigénie et Le Cyclope (Lien)
, t. V, p. 230
[[3:Timomachus… Medeam. In hanc pictoris ejus tabulam, ut ceteros sileam, egregie lusit Antiphilus Byzantius, in Anthol. lib. 4. cap. 9. cujus epigramma latine Ausonius reddidit, epigr. 121 :
Medeam vellet cum pingere Timomachi mens,
volventem in natos crudum animo facinus:
Immanem exhausit rerum in diversa laborem,
Fingeret affectum matris ut ambiguum.
Ira subest lacrymis: miseratio non caret ira:
Alterutrum videas ut si in alterutro.
Cunctantem satis est : nam digna est sanguine mater
Natorum: tua non dextera, Timomache.
Et epigr. 122. cujus hic exitus est :
Laudo Timomachum: matrem quod pinxit in ensem
Cunctantem, polis sanguine ne maculet.
De priore vero, seu de Ajacis insanientis pictura ab eodem Timomacho elaborata, incerti scriptoris epigramma extat, lib. 4. Anthol. cap. 6.
Αἴας Τιμομάχου πλέον ἢ πατρὸς. ἥρπασε τέχνα
Τὴν Φύσιν· ὁ γράψας εἶδέ σε μαινόμενον.
Καὶ συνελυσσήθη χεὶρ ἀνέρι· καὶ τὰ κεραστά
Δάκρυα τοὺς λύπης πάντας ἔμιξε πόνους.
In libris editis Αἶσαν Τιμομάχου corrupte legitur.
Ajax Timomachi magis es, quam patris: in arte
Natura est: rabiem viderat ille tuam.
Cumque viro furiata simul manus: omne doloris
Ingenium trucibus miscuit in lacrymis.]]Timomachus Byzantius Caesaris dictatoris aetate Ajacem, et Medeam pinxit, ab eo in Veneris Genetricis aede positas, [[3:[2] Octoginta talentis. Monetae Gallicae libras haec omnino efficiunt, sive florenos, 192000. Hic exclamare lubet cum Seneca, epist. 96. Quid inter pueros et nos interest ? nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus, carius inepti ? Illos reperti in litore calculi laeves et aliquid habentes varietatis delectant, etc.]]octoginta talentis venundatas.
Dans :Timomaque, Ajax et Médée(Lien)
, t. V, p. 199-200
Fecit et Penelopen, [[3:In qua pinxisse mores. Ita libri omnes, non amores, ut Hermolao visum. Mores exprimere in tabella, artis est eximiae dos praeclara: atque id picturae genus ἠθικὸν veteres appellabant. De eo Martialis, lib. 10. epigr. 32. Ars utinam mores, animumque effingere posset: / pulcrior in terris nulla tabella foret.]]in qua pinxisse mores videtur: et athletam. Adeoque sibi in illo placuit, ut versum subscriberet, celebrem ex eo, [[3:Invisurum aliquem. Plutarchus, lib. de gloria Athen. pag. 346. ab Apollodoro pictore, de quo superius dictum, versum hunc primo usurpatum scribit :
Μωμήσεταί τις μᾶλλον, ἢ μιμήσεται.
Facilius haec culpabit quis, quam imitabitur.
Carolus Dati reddidit : Fià chi l’invidi più, che chi l’imiti.]]invisurum aliquem facilius quam imitaturum.
Dans :Zeuxis, l’Athlète(Lien)
, t. V, p. 201
Descendisse hic in certamen cum Zeuxide traditur. Et cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in scenam aves advolarent, ipse detulisse linteum pictum, ita veritate repraesentata, ut Zeuxis, alitum judicio tumens, flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam, atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse volucres fefellisset, Parrhasius autem se artificem. [[3:Fertur et postea. Confer ista cum iis quae Seneca pater de hac ipsa re affert, in Controv. 34. lib. 5.]]Fertur et postea Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolassent aves, eadem ingenuitate processit iratus operi et dixit: Vvas melius pinxi quam puerum: nam si et hoc consummassem, aves timere debuerant.
Dans :Zeuxis et Parrhasios : les raisins et le rideau(Lien)
(t. V), p. 200-201
Alioqui tantus diligentia, [[3:Vt Agragantinis. Qui tabulam faciendam locarant, quam in templo Junonis Laciniae, quod prope Crotonem in Italia fuit, ex voto facto dedicarent. Simile Zeuxidis factum refert et Cicero, lib. 2. de Invent. num. 1. cum vellent Crotoniatae templum illud ipsum Junonis egregiis picturis locupletare : atque ita ex selectis quinque virginibus Helenam finxisse tum dicitur. Quamnam Agrigentinis picturam expresserit, non constat. De Junonis Laciniae ara, lib. 2. sect. CXI. pag. 258.]]ut Agragantinis facturus tabulam, quam in templo Junonis Laciniae publice dicarent, inspexerit virgines eorum nudas et quinque elegerit, ut quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet.
Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)
, t. V, p. 199
Opes quoque tantas acquisivit, ut in ostentatione earum, Olympiae aureis litteris [[3:In palliorum tesseris. Tesseras Gronovius intelligit notas, et titulos, quibus dominus noscitur : ut nunc quoque in sudariis, indusiis, mappisque, nomina possidentium primis litteris acu et alio colore pinguntur. Flavius Vopiscus in Carino, pag. 254. Matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo… Inscriptum est adhuc in choraulae pallio Tyrianthino, (quo ille velut spolio nobilitatis exsultat) Messala nomen et uxoris. Laudat hunc Vospici locum Rubenius, lib. I, de re vest. cap. 10. Sed tesseras ille arbitratur esse quadratas tabellas palliis intextas, quibus litterae, quae nomen domini referrent, essent inscriptae: atque, ut opinor, rectius. Nam et in orbiculis olim nomen descriptum legimus Anastasius in Leone IV. Atque super ipsum altare fecit vestem auro textam, candidis per totum margaritis fulgentem, et in dextra laevaque tabulas gemmatas habentem, cum aureis per circuitum orbiculis, quibus insigne ipsius preasulis nomen est descriptum. Sic vestibus sacris hodieque gentilitias tesseras intextas cernimus. Sic in paliis Equitum Torquatorum, textum opere Phrygio Ordinis sui insigne. In Reg. 2. cod. in palliorum tesseris insertum.]]in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentarit. Postea donare opera sua instituit, [[3:Quod ea nullo satis. Cum, ut recte Quintilianus, lib. 12, cap. 7. pag. 883. Pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent.]]quod ea nullo satis pretio digno permutari posse diceret, [[3:Athenam Agragantinis. Sic omnes MSS. non Agrigentinis. Fuit oppido nomen Graecum Acragas, Latinis Agrigentum, ut Plinius ipse Geographicis admonuit. Crotoniatis contra magno pretio conductus Helenam pinxit, ut Cicero refert, lib. de Invent. num. 1.]]sicuti Alcmenam Agragantinis, Pana [[3:Archelao. Macedoniae Regi, ante Alexandrum Magnum annis fere LXV.]]Archelao.
Dans :Zeuxis et la richesse(Lien)
, 208
Scitum est inter Protogenem et eum quod accidit. Ille Rhodi vivebat : quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera ejus, fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. Aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis [1]in machina aptatam picturae, anus una custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit, interrogavitque, a quo quaesitum diceret. Ab hoc, inquit Apelles : arreptoque penicillo [2]lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogeni, quae gesta erant, anus indicavit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse Apellem venisse : non enim cadere in alium tam absolutum opus. Ipsumque alio colore tenuiorem lineam in illa ipsa duxisse, praecepisseque abeuntem, si redisset ille, ostenderet, adjiceretque hunc esse quem quaereret : atque ita evenit. Revertitur enim Apelles, sed vinci erubescens tertio colore lineas secuit, nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus, in portum devolavit, hospitem quaerens. Placuitque sic eam tabulam posteris tradi, omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. Consumptam eam [3]priore incendio domus Caesaris in Palatio audio : spectatam olim tanto spatio nihil aliud continentem, quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera [4]inani similem, et eo ipso allicientem, omnique opere nobiliorem.
[1] In machina. Le chevalet.
[2] Lineam ex colore. Lineam cave credas in pictura idem atque in geometrice esse, longitudinem sine latitudine. Est penicilli ductus, quem Graeci γραμμήν vocant, ut γραφεῖς pictores, opusque γράμμα. Nos tractum penicilli vocamus : hinc omnibus lineis absolutum opus, de consummato diximus, quod est ex pictura desumptum, καὶ μεταφοράν. Linearum porro tenuitate opus est, in multis lineamentis effingendis, in capillamento, exempli gratia, in venis, similibusque exacte formandis : hic enim non pressiore nisu, sed delicata as suspensa manu geri rem oportet. Statius, in Hercule Vind. Linea quae veterem longe fateatur Apellem.
[3] Priore incendio. Meminit Tranquillus in Octavio, cap. 57. In restitutionem Palatinae domus incendio absumptae etc. Vide notas et emend. num. XI.
[4] Inani similem. Ab omni pictura nudam : cum lineas modo tenues, nullam effigiem contineret.
(t. V), p. 232
[[3:Antiphilus. Alius hic ab eo, de quo supra sect. 37.]] Antiphilus puero ignem conflante laudatus ac pulcra alias domo splendescente ipsiusque pueri ore.
Dans :Antiphilos, L’Enfant au brasero(Lien)